John 15

Et me praecedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum ejusdem naturae vobiscum, ut in me possit fructificare humana natura. etc. Ego etiam agricola cum Patre, quia sum mundator palmitum, quod est agricolae, non vitis officium, qui etiam palmites operarios facit, licet non de suo, nec per ipsos, sed per meipsum. . etc. Non ait: propter aquam baptismi, quia et ipsa sine verbo est solum aqua, per verbum fit sacramentum. . etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: Mihi quasi viti adhaerentes. Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. Et si secundum hominem Christus est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset. Sarmenta praecisa caeteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne. Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quae praecipit et diligimus quae promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohaeret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quae sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis. etc. Qui manet in me fructum multum fert, quod est ex gratia Dei, et ita est gloria ejus non hominis, et hoc est: etc. Sicut non aequalitatem ostendit nostrae naturae et suae, sed gratiam qua Mediator est, nam Pater diligit nos, sed in Filio. Quomodo? Si me dilexeritis. Ex qua dilectione? ex praeceptorum observatione. Si me dilexeritis sicut dilexit me Pater, non quantum. Non enim notatur aequalitas, sed similitudo dans eis aeternam aeternitatem. . Gaudium Dei de nobis qui praescivit et praedestinavit semper est plenum, in nobis incipit ex fide, crescit imo et perficietur in resurrectione. etc. Et supra de dilectione proximo, sed repetitio est confirmatio: ibi tamen dicit: Mandatum do, quasi non ante fuerit; hic autem, hoc est quasi non aliud sit. Ibi Novum, ne in vetustate remaneamus, hic, Meum, ne contemnatur. Diffinit plenitudinem mutuae dilectionis quam habere praecipit. . Commendata dilectione addit quod dignationis est, ut bonos servos (qui sciunt faciendo quae praecipit) dicat amicos, et eis tollit nomen servi, qui est ex timore foras mittendo, qui nescit quid faciat Dominus. Quia cum aliquid facit, sic extollitur quasi ipse faciat, non dominus. . etc. Hic ostendit quis sit fructus quem dixerat, pro quo et dabit Pater quod petimus, qui et hoc dedit, ut diligamus. AUG. Merito saepe dilectionem commendat, quasi sola praecipienda sit sine qua non possunt caetera, quae sine caeteris non potest haberi. Pro hac autem patienter debemus sustinere etiam omnia adversa mundi. Unde subdit: Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quae tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam. Si malus punit scelus mali, ex parte odit mundus quod suum est; dum punit ex parte amat, quia malus favet malis. Hoc scilicet: Et illius superioris: Et subdit causam: etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi. . Hic expressius Judaeos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero Rom. 2.. Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quae videntes oderunt et me et Patrem. . etc. AUG. Quod pavit tot millia de paucis, quod super aquas ivit, etc., usque ad et quia ipse per seipsum fecit, nemo sine eo. etc. Judaei dicunt se diligere Deum et tamen nescientes oderunt, quia qui volunt esse mali nolunt esse veritatem qua damnantur. Et sicut oderunt suam poenam, oderunt veritatem quae irrogat poenam, nescientes eum esse veritatem. Et si oderunt veritatem, oderunt eum de quo nata est veritas, et ita Patrem nescientes de eo natam veritatem oderunt. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quaerit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum. Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos de tanto scelere convertet. Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi coena fuerat. Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus. .
Copyright information for VulgGlossa